EXILIUM

EXILIUM
EXILIUM
ipoena antiquissima, utpote primo iam homini mox post peccatum inflicta. Hic enim, postquam in Paradiso de fructu vetito edisser, ab ipso statim Deo extra fortunata ista arva relegatus, et in alium veluti orbem ac potius perpetuum exilium, expulsus est: ubi longas inter calamitates dum vitam traheret, tristem suum ac universi generis casum deplorare ac plangere, et Dei gratiam in promisso semine apprehendere solum curae habere debuit. Quo ipsum omnia impellebant, dum extra se creaturas omnes, suum ob crimen, pristino decore spoliatas, ac Mundi fata immutata; intra sese autem carnis tumultum, intellectus tenebras, voluntatis fastigio ac regno suo evolutae turpissimam servitutem ac languorem quottidie intueretur: quodque Deus exilii solatium adhuc dederat, in generis humani multiplicatione, illud vero in sobole sua, et sequenti nepotum serie, ad impietatem, et scelera omnia prolabentium, corrumpi, et amaroris plenissimum esse sentiret. Vide Genes. c. 3. v. 23. et 24. Eadem dein fratricidii Caino poena, c. seqq. v. 11. et seqq. etc. In quibus tamen cum Eccesiastica magis fuerit, de illa vide hic passim, inprimis ubi de Excommunicatione. Apud Romanos (ubi poenam hanc capitalem fuisse, docert Liv. l. 26. c. 3.) Exilium intellectum est, cum aqua et igni interdixêrunt. Siquidem consuetudo loquendi obtinuit, ut omnes, quibus his elementis interdictum esset, quoniam solum vertere cogebantur, Exules appellarentur, ut est in Rhetoricis ad Herennium. Interim Exilium in irrogatione poenae non nominabatur, sed aquae et ignis interdictio, quam necessario illud sequebatur, vide Cic. pro Caecina. Ex illo autem cives iure Civitatis nudabantur, ut videre est apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 9. c 17. Seb nec in Exules ullum ius civitati manebat. Unde Alcibiadis fil. in Isocratea oratione, agens de temporibus eiecti Patris: ὅτ οὐδὲν αὐτῷ τῆς πόλεως προσῆκεν, inquit. Cum nihil ad illum civitas nostra
pertineret. Et Heraclidae Argis eiecti ab Eurystheo per tutorem suum Iolaum, apud Euripidem,
Quo iure iam nos ad Micenaeos trahat,
Eadem agentes urbe quos urbe expulit?
Nunc ergo cives non sumus ----
Uti ex Graeco vertit Grot. de Iure Belli et Pacis l. 2. c. 5. §. 25. In Imperio hodie frequens eadem poena est, German. Lands verweisung, de qua inprimis disserentem vide P. Martyrem ad l. 1. Regum circa fin. ubi multis ac praegnantibus rationibus illam im probat, adde Theod. Reinkinck l. 2. class. 1. c. 8. n. 8. et seqq. nec non quae hic passim dicimus, ubi de Abannatione Abiur andi patriam ritu, in Insulas deportatione, Ostracismo, Petalismo, Relegatione etc. item in voce Folium: ubi Homicidio. Apud Hebraeos quoque interdum (in facinoribus nec capitaliter, nec virgis punitis) irrogabatur Exilium, in Asyla sc. aliterve, sive ex Lege sacra, Num. c. 35. v. 15. sive ex iure superinducto, praescriptum. Sic Lictorem, si flagello, quo quis verberandus erat, adiecisset lorum unicum, ultra quam prae stitutum erat, et flagellatus interrisset, relegandum fuisse, legas in Misna tit. Maccoth. c. 3. §. 14. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • exilium — /agziliyam/ In old English law: (1) Exile; banishment from one s country. (2) Driving away; despoiling. The name of a species of waste, which consisted in driving away tenants or vassals from the estate; as by demolishing buildings, and so… …   Black's law dictionary

  • exilium — /agziliyam/ In old English law: (1) Exile; banishment from one s country. (2) Driving away; despoiling. The name of a species of waste, which consisted in driving away tenants or vassals from the estate; as by demolishing buildings, and so… …   Black's law dictionary

  • exilium est patriae privatio, natalis soli mutatio, legum nativarum amissio — /agziliysm est psetriyiy praveysh(iy)ow, nsteylss sowlay myuwteysh(iy)ow, liygsm nevtsversm 3mish(iy)ow/ Exile is a privation of country, a change of natal soil, a loss of native laws …   Black's law dictionary

  • exilium est patriae privatio, natalis soli mutatio, legum nativarum amissio — /agziliysm est psetriyiy praveysh(iy)ow, nsteylss sowlay myuwteysh(iy)ow, liygsm nevtsversm 3mish(iy)ow/ Exile is a privation of country, a change of natal soil, a loss of native laws …   Black's law dictionary

  • Exilium est patriae privatio, natalis soli mutatio, legum nativarum amissio — Exile or banishment is a deprivation of country, a change of natal soil, a loss of native laws …   Ballentine's law dictionary

  • AQUAE ET IGNIS INTERDICTIO, HOC EST EXILIUM — – запрещение пользоваться огнём и водой, т. е. изгнание …   Советский юридический словарь

  • Изгнание — (exilium, bannissement, Verbannung) обозначает вынужденное удаление из пределов данной территории. При господстве родового и общинного быта И. обозначало исключение из родового или общинного союза и представлялось крайне суровым наказанием: оно… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Barthélémi Hopfer — Exilium melancholiae (Musée des Beaux Arts de Strasbourg) …   Wikipédia en Français

  • banir — I. Banir, C est faire criées par mandement du Seigneur, ou de ses officiers. II. Banir, ou Bannir, Exilio afficere, In exilium agere, Relegare, Ciuitatem alicui adimere, Redigere ad (vel in) peregrinitatem, Proscribere. Banir à son de trompe,… …   Thresor de la langue françoyse

  • PARALIUS — nomen viri apud Romanos praecipui, quem inter occisos a Commodo refert Ael. Lamprid. in huius Imperat. Vita, c. 4. Posthaec interfecti sunt Pompeianus primo et Quadratus: dein Norbana, atque Norbanus et Paralius et mater eius Lucilla in exilium… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”